monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, XIX <<<     >>> XXI

Caput XX SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Absit autem, ut ad resuscitanda corpora vitaeque reddenda non possit omnipotentia Creatoris omnia revocare, quae vel bestiae vel ignis absumpsit, vel in pulverem cineremue conlapsum vel in umorem solutum vel in auras est exhalatum. Absit ut sinus ullus secretumque naturae ita recipiat aliquid subtractum sensibus nostris, ut omnium Creatoris aut cognitionem lateat aut effugiat potestatem.
2 Deum certe volens, sicut poterat, definire Cicero, tantus auctor ipsorum: "Mens quaedam est", inquit, "soluta et libera, secreta ab omni concretione mortali, omnia sentiens et movens ipsaque praedita motu sempiterno." Hoc autem repperit in doctrinis magnorum philosophorum.
3 Ut igitur secundum ipsos loquar, quo modo aliquid vel latet omnia sentientem vel inrevocabiliter fugit omnia moventem?
Unde iam etiam quaestio illa solvenda est, quae difficilior videtur ceteris, ubi quaeritur, cum caro mortui hominis etiam alterius fit viventis caro, cui potius eorum in resurrectione reddatur.
4 Si enim quispiam confectus fame atque compulsus vescatur cadaveribus hominum, quod malum aliquotiens accidisse et vetus testatur historia et nostrorum temporum infelicia experimenta docuerunt: num quisquam veridica ratione contendet totum digestum fuisse per imos meatus, nihil inde in eius carnem mutatum atque conversum, cum ipsa macies, quae fuit et non est, satis indicet quae illis escis detrimenta suppleta sint?
5 Iam itaque aliqua paulo ante praemisi, quae ad istum quoque nodum solvendum valere debebunt. Quidquid enim carnium exhausit fames, utique in auras est exhalatum, unde diximus omnipotentem Deum posse revocare, quod fugit. Reddetur ergo caro illa homini, in quo esse caro humana primitus coepit.
6 Ab illo quippe altero tamquam mutuo sumpta deputanda est; quae sicut aes alienum ei redhibenda est, unde sumpta est. Sua vero illi, quem fames exinanierat, ab eo, qui potest etiam exhalata revocare, reddetur. Quamvis etsi omnibus perisset modis nec ulla eius materies in ullis naturae latebris remansisset, unde vellet, eam repararet Omnipotens.
7 Sed propter sententiam Veritatis, qua dictum est: "Capillus capitis vestri non peribit," absurdum est, ut putemus, cum capillus hominis perire non possit, tantas carnes fame depastas atque consumptas perire potuisse.
Quibus omnibus pro nostro modulo consideratis atque tractatis haec summa conficitur, ut in resurrectione carnis in aeternum eas mensuras habeat corporum magnitudo, quas habebat perficiendae sive perfectae cuiusque indita corpori ratio iuventutis, in membrorum quoque omnium modulis congruo decore servato.
8 Quod decus ut servetur, si aliquid demptum fuerit indecenti alicui granditati in parte aliqua constitutae, quod per totum spargatur, ut neque id pereat et congruentia partium ubique teneatur: non est absurdum, ut aliquid inde etiam staturae corporis addi posse credamus, cum omnibus partibus, ut decorem custodiant, id distribuitur, quod si enormiter in una esset, utique non deceret.
9 Aut si contenditur in ea quemque statura corporis resurrecturum esse, in qua defunctus est, non pugnaciter resistendum est; tantum absit omnis deformitas, omnis infirmitas, omnis tarditas omnisque corruptio, et si quid aliud illud non decet regnum, in quo resurrectionis et promissionis filii aequales erunt angelis Dei, si non corpore, non aetate, certe felicitate.